- NUMA Pompilius
- NUMA Pompiliusex Curibus Sabinorum urbe ortus, fil. Pomponii, secundus Rex Romanorum iustitia et pietate insignis, qui pacatis finitimorum odiis, quo truces efferatosque longâ militiâ animos ad pacis artes traduceret, ad Deorum cultum, animum adiecit, primumque ad intimum Argiletum Iani bifrontis templum condidit, quod apertum, bellum; clausum, pacem indicaret. Dein Dialem, Martialem et Quirinalem Flamines creavit. Saliositem 12. Marti assignavit; Virgines Vestales, templô Vestae dedicatô, sacravit. Pontificem Maximum primus declaravit, dies fastos, nefastosque condidit; annum in 12. menses divisit, Leges optimas sanxit. Quae omnia, quô maiore apud imperitam plebem in veneratione essent, simulavit sibi cum Egeria Nympha nocturnos congressus esse, eiusque se monitu, quae acceptissima Diis essent, sacra instituere. Iuvenal. Sat. 3. v. 17.In vallem Egeriae descendimus. ——v. 12. Hîc ubi nocturnae Numa constituebat amicae.Pythagoricus fuisse dicitur. Postremo ubi maxima cum reverentia et suorum, et finitimorum 40. vel 42. ut alii volunt, annos regnâsset, diem obiit. An. Urb. Cond. 82. Liv. l. 1. c. 34. 35. Plut. in eius vita. Flor. l. 1. c. 2. Aur. Victor. de vir. illustr. c. 3. Dion. Halicarn. l. 2. Hist. etc. Numa autem, a num, dormitavit, quia non tam bellicosus fuit hic Rex, quam Romulus; sed potius sacrificulus, ac tranquillitatis amans: ideo fortasse populus bellicosus a dormitatione nomen imposuit, inquit Flacius Illyricus. At ego potius (inquit Simpsonius) Dormitatorem dictum fuisse putârim, quia se dormire dixit; quia sermonem Dei sic citare solebat, dixit Deus, etc. Virg. Aen. l. 6. v. 809.—— Nosco crines, incanaque mentaRegis Romani, primus qui legibus urbemFundabit, Curibus parvis, et paupere terrâMissus in imperium magnum.Regis huius elogium, ut Romanos omittam scriptores, hoc exstat apud Dionem Chrysostomum Oratione 25. Νουμᾶς δὲτὴν Ρ῾ώμην παραλαβὼν μικρὰν, καὶ ἄδοξον, ἔτη δὲ εν ἀλλοτρίᾳ χώρα διῳκισμένην, καὶ πονηροὺς ἔχουσαν τοὺς ενοικοῦντας, ἔτι δὲ τοῖς προχώροις πᾶσιν ἐχθροὺς, καὶ πένητας, καὶ ἀγρίους, καὶ ἐπικινδύνως ζῶντας, τὴν Ρ῾ωμύλου χαλεπωτάτην γῆν, ἀυτοὺς βεβαίων ἔχειν ἐποίησε, καὶ φίλους εἶναι τοῖς περιόικοις, καὶ νόμους, καὶ θεοὺς καὶ πολιτείαν κατεςτήσατο, καὶ πάσης αἴτιος ὑπῆρξε τῆς λεγομένης ὕςτερον ἐυδαιμονίας. Horat. CArm. l. 1. Od. 12. v. 33.Romulum post hos prius, an quietumPompilî regnum memorem?Martial. l. 12. Epigr. 63. v. 8.Pacifici Latiâ reddis ab urbe Numae.Ovidio l. 3. Fastor. v. 385. et l. 6. v. 264. munificus, intonsus et iustus dicitur. Lucano l. 9. v. 478. autem sacrificus. Ei comparatur, ob pacis studium, Antoninus Pius Imperator a Iulio Capitolino, in eius vita c. 2. Nic. Lloydius. Idem Celerum custodiam deposuit, primus templum Iani clausit, collem Quirinalem urbi includens pomocrium eius protulit, sacra ipsemet obivit, etc Eius leges, de opimis spoliis, de parricidiis, de pellice, de polluctu etc. Vide apud Ioh. Rosinum Antiqq. Rom. passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.